# Medicina rationalis systematica. Vol. 2 197

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2, 197. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/197
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/197

Agyrtae & circulatores ad fucum faciendum, quasi illorum theriaca potentissimum sit adversus omnia venena praesidium, mercurium sublimatum, arsenicum & his similia venena in vulgi conspectu deglutiunt, prius autem stomachum butyro infarciunt, ex quo fit, ut citra omne periculum venena per vomitum rejiciant. Plures vero ob causas lac adversus venena corrosiva certissimum praebet auxilium. Primo enim impedit, quo minus ventriculi tunicae a veneni spiculis nimium lancinentur. Deinde oleoso ac ramoso suo contextu ipsas veneni soluti acies involvit, atque eo causticam ejus vim obtundit. Tum etiam vehiculum satis opportunum constituit, quo venenum vomitu possit exterminari Denique vi sua oleosa ac demulcente impedit, quo minus fibrae in vehementiores spasmos adigantur. Ante aliquot annos hic loci nobis memorabilis casus obtigit, ubi decem juvenes, illustri prosapia oriundi, jusculum avenaceum, cui arsenicum ultra duas fere uncias cum aequali pondere sachari admixtum erat, assumserant, ac brevi post summis anxietatibus ac rosionibus ventris torquebantur, quos omnes propitii Numinis favore adjuti oleo amygdalarum dulcium & lacte liberavimus; haec vero remedia tanta in quantitate fuerunt exhibita, ut singulis vix decem mensurae lactis suffecerint, quae semper vomitu rejiciebantur; imo tam diu a nobis propinata sunt, donec omnis vomendi conatus cessaret. Idem lactis remedium ad noxam venenorum, praesertim quae inflammatione necant, ut est cicuta, praecavendam magnopera commendamus. Datur autem adversus venena stupefactiva intus assumta non excellentius remedium emeticis, mature cum oleo oblatis, quo vomitus eo citius provocetur.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
