# Medicina rationalis systematica. Vol. 2 198

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2, CAPUT III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/198
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/198

Quare oportet quam maxime medicum venenorum morbiferorum indolem, vires, proprietates, eorumque auxilia paulo pensiculatius perscrutari. Venena morbifera illa nobis dicuntur, quae vel extrinsecus mediante aëre interiora corporis humani subeunt, & gravem periculique plenum, certisque notis distinctum morbum inferunt, & vocari solent miasmata. Tales morbi sunt ex acutis variae pestilentialium & malignarum febrium species, variolae, morbilli, dysenteria maligna; ex chronicis lues venerea, lepra & maligna scabies. Vel in ipso corpore generantur, si materia excrementitia jam separata a sanguine repellitur, uti in arthritide, podagra, variolis, purpura, morbillis, scabie fieri solet. §. III. Ea est natura virulenti miasmatis, ut agendo in corporis humani succos, mirifice se propaget atque multiplicet, & tenuis saltem ex eo prodiens vapor alios etiam sanos homines simili morbo inficiat. Scholion. Qui ex venenis corrosivis vel etiam narcoticis, ex mineralium vel vegetabilium regno petitis pereunt, ii vix ullo contagio alios contaminant; sed alia est natura & indoles eorum venenorum, quae ex animantium, maximeque corporis humani latebris scaturiunt, quippe horum plura contagio corpora, praesertim disposita & vicina, afficiunt.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
