Latin
CAPUT III
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 199
Unproofread scanNot analysed yet
Miasmata, quae simili morbo alios inficiunt, sunt fermentativae &corruptivae indolis. Scholion. Materia fermentativa &corruptiva ea nobis vocatur, quae intestino motu unionem &texturam corporum mixtorum resolvit vel destruit, similemque motum &crasin, in qua materia haec constituta est, inducit. Duplicis generis fermentativus &intestinus motus in natura observatur: alter, qui vegetabilium succos, ex partibus oleosis &acidis mixtos, in spiritum resolvit inflammabilem; alter, qui mixtionem animalem, sive animantium succos, qui ex particulis oleosis, subtilibus terreis &aqueis, omni acido excluso, commixti sunt, destruit &cum foetore difsolvit, qualis status vocari solet putredo sive corruptio. Fermenta sive miasmata morbifera, nostra sententia non primo &proxime in sanguinem, sed potius in succos lymphaticos subtilioris &fermentativae indolis, quales praecipue sunt salivales, agunt, iisque similem motum ac texturam imprimunt, adeoque simili corruptione eos contaminant. Scholion. Duplicem corruptionis speciem in arimantium succis admittendam esse arbitramur; quarum una est, quae in sanguine, liquore admodum sulphureo, consistit; altera, quae lymphaticos &serosos magis humores affligit.