# Medicina rationalis systematica. Vol. 2 200

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2, CAPUT III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/200
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/200

Illa ob copiosum sulphur eminentioris est Cc 3 foefoetoris ac putredinis; haec vero magis in vappescentiam quandam ulcerosam & corruptionem salso sulphuream, plerumque acrem & causticam, degenerat. VII. A miasmate morboso non primario sanguis in putredinem conjicitur, quia sanguis, quamdiu est in motu progressivo, inque orbem & circulum agitur, nullam contrahit putredinem. Deinde sanguinis stagnantis putrida & foeda corruptio non tam est contagiosa, ut apparet ex iis, qui sphacelo vel cancro exulcerato corripiuntur, ubi foetidissimae exspirant exhalationes, omnis contagii expertes. Scholion. Videtur putredo, quae cum foetore jungitur, longe crassioris & rudioris esse texturae & indolis, praesertim quum sensus afficiat. Longe vero simplicior & tenuior materia esse debet, quae interiora pororum ingredi & unionem mixti subvertere potest. S. VIII. Salivalis latex ad miasmata virulenta in aëre vecta recipienda & propaganda admodum idoneus est. Scholion. Neque enim primo alia & commodior patet via, qua perniciales, a morbosis corporibus qui prodeunt, halitus in aëre vecti cum corporis nostri succis communicentur, quam ipsum os, quod perpetuo salivali humore madet, & quo continenter aërem tanquam horum vehiculum haurimus. Quod vero vapores etiam tenuissimi lubentissime humido sese apponant, inque eo quasi figantur & irretiantur, res plurimis experimentis compertissima est. Salivae igitur vehiculo maligni illi halitus continua deglutitione, praesertim cibo ac potu sumto, ad ventriculum & intestina descendunt, & ibi stagnantes valde corruptibiles & fermentescibiles succos, quos salivales latices ex glandulis ventriculi & intestinorum tenuium & ex magna pancreatis glandula defluentes, nec non biliosi in copia affluentes succi, & varii generis ingesta constituunt, in similem fermentativum & corruptivum motum facile convertunt, ut inde ingens corpori struatur pernicies.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
