# Medicina rationalis systematica. Vol. 2 208

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2, CAPUT III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/208
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/208

Quam secura vero & expedita emetica his in casibus sunt praesidia, si statim inter initia morbi dextre fuerint adhibita, tantum periculi & damni inferunt, si ad totum genus nervosum vehementia veneni jam penetraverit, sique, quod pejus est, inflammatio aut sphacelatio ventriculi immineat tunc enim certissime mortem accelerant. XIX. Quum colluvies vitiosorum & fermentescibilium prima in regione stabulantium humorum admirandum in modum & pestis & omnium epidemiorum & contagiosorum affectuum vehementiam adaugeat, opportunissimum utique tunc est remedium, statim in principio post vel ante conceptum contagium, emetico vel clementi laxante primas vias sordibus istis purgare. Scholion. Hujus insignis remedii virtus non anxie investiganda est. Nem si miasmata vim suam pernicialem maxime exerunt per fermentationem, quae a copia biliosorum, salivalium aliorumque corruptorum humorum mirifice adjuvatur, facile patet, opportune corruptis hisce succis subtractis vehementiam causae ipsiusque morbi valde minui atque infringi. Sique nihil aliud, certissime tamen id consequimur, ut mitiora, nec graviora succedant symptomata. Harum vero sordium expurgatio etiam vel leni emetico vel benigno laxante instituenda est. Nos pilulas Rusfi, rhabarbarina, vel etiam mercurium dulcem cum extracto rhabarbari in forma electuarii mixtum non satis laudare possumus Alia enim purgantia, quae veneni quid habent, aut fermentativa sunt, aut sanguinis massam fortiter commovent, penitus excludenda esse arbitramur.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
