# Medicina rationalis systematica. Vol. 2 21

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2, HYPOTHESIVM MEDICARVM IN ARTE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/21
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/21

Minime quoque in eorum opiniones salva veritate descendere possumus, qui adserunt, morborum causas materi ales esse duntaxat occasionales & naturam prudentem morbos in bonum finem, ut eas corpore ejiciat, instituere. Scholion. Ut ejusmodi agens corporis nostri medullis inhaereret, quod ex longinquo & morali quadam aestimatione perniciosas causas pervideret & ad eas ejiciendas variis motibus secretoriis, resolutoriis, excretoriis se semper armaret, optandum certe foret. Qua vero ratione cum tam sapiente agente concilianda sint ea phaenomena, quod videlicet ad leves causas v. g. flatuum in ventriculo vel intestino incarcerationem, vermes nervosas partes lancinantes, nervi punctionem ab aculeo vespae vel instrumento acuto aut cuspides arsenici ventriculi tunicis inhaerentes vehementissimos motus, qui vitam quoque destruunt, excitet, ego quidem non video. Multo minus ad sapientiam referendum esse puto, quod ad causas febrium corpore eliminandas tantas spasticas stricturas in excretoriis & extremis partibus excitat, quibus sangvinis motus non invertitur tantum, sed versus interiora vergit, quae omnia remorantur expulsionem: praesertim cum longe commodior & tutior modus esset emunctoria reserandi & cordis atque arteriarum motus ad propulsionem intendendi & excitandi Neque ego video, cur tantum occasionales morborum causas statuere velimus, cum eae satis potentes in se & sua natura sint ad motus, qui fiunt in machina nostra, ordinatos turbandum, pervertendum, destruendum. Id quod in excessivo aëris calore, frigore, humiditate, alimentis valde potentibus, & omnis generis venenis satis cognitu planum atque perspicuum fit.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
