Latin
CAPUT III
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 213
Unproofread scanNot analysed yet
Praeter venena quae extrinsecus corporibus humanis adveniunt, dantur etiam &nascuntur quaedam in ipso corpore, &haec duplicis sunt generis, vel putredinosae vel causticae indolis. §. XXVI. Quemadmodum nulla res magis vitae &conservationi corporis infensa est, quam putredo, qua non modo solidorum structura &fluidorum mixtio, sed &partium, quae imperum &motum faciunt, vis motrix destruitur; ita sphacesatio, sive putrida &foetida partis solidae cujusdam destructio intra corpus producta, easdem vires obtinens recte perniciale &mortiferum corporis venenum dici meretur, maxime cum repente serpendo se multiplicet &putrida contagione vicinas partes opprimat. Scholion. Sphacelatio sive intus corripiat partem nobilem, cujus generis est nerveo membranacea, sive extrinsecus etiam in artubus oriatur, subito necat, nisi mature succurramus, quia vehementiam serpendo acquirit &vitales vires validissime destruit. Quareanimadvertitur, ubi putredo invaserit partem solidam, protinus evanescere vires &languidum ac citatum fieri pulsum, &somnum vel nullum vel laboriosum reddi, animique tandem deliquia, ac denique brevi tempore rortem accedere: id quod non modo in cantro exulce rro, qui spharelosae corruptionis species est, sed &in sphace pedum, intestini recti ex malo Et quod tractata fistula non semel, sed iterum observarimus. tam tam subito mors morbo sic dicto nigro correptos opprimat, nulla alia videtur causa, quam quod extravasatus sanguis in colo ejus stercoreo quasi fermento in foetidissimam putrilaginem conjiciatur, a qua corporis vires repente pessum eunt &plane extinguuntur. §. XXVII. Plurimi, qui ex morbo acuto &chronico pereunt, sphaceloso veneno partium solidarum, praesertim ventriculi &intestinorum, succumbunt. Scholion. Hujus asserti veritatem ipsae dissectiones cadaverum morbis defunctorum satis claram &testatam faciunt, sed quoniam hac de re fusius actum est in Cap. I.