Latin
EPIDEMIORVM MOREORVM CAVSIS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 223
Unproofread scanNot analysed yet
Nulla fere erat Berolini domus, in qua non aliquot aegrotabant, sed paucissimi mortui, nisi ex alio morbo complicato. Haec febris epidemia totam Marchiam &Ducatum Magdeburgicum, Thuringiam quoque infestabat. Et chronologia nostra Hallensis nos luculenter docet, nunquam fere hic a multis retro annis epidemium &pessimum morbum grassatum fuisse, nisi semper ingens fluvii Salae diluvio &inundatio praecesserit. Memorabilis etiam est obs. Ramazzini, quae extat in Miscell. Curios. Dec. 11. A. IX. ubi ex copiosis pluviis factae inundationes &stagnationes aquarum produxerunt tertianas &rebelles febres, quae indiscriminatim homines, cujuscunque sexus, aetatis, victus rationis, temperamenti &vitae generis fuerunt, occuparunt. §. VIII. Paludosa loca, ubi stagnant &putrescunt aquae, valde insalubria sunt &febres perniciosissimas producunt. Scholion. Non procul a Berolino amoenissima urbs sita est, Charlottenburg dicta, quae propter declivem situm stagnationibo praesertim ex copiosis fluviis aquarum valde obnoxia, inde sit, ut aestivo tempore nemo fere ex incolis immunis a febre intermittente tertiana praesertim permaneat, cumprimis si aëri frigido nocturno corpus objicit; &propter stagnationem aquarum ingens est ibi copia culicum, quae homines divexant. Circa nostram urbem Halam est pagus unum milliare distans, qui vocatur Dießtau/ in decliviori etiam loco situs &plurimis stagnis (Fisch-Teuchen) cinctus; ibi nullus fere est incola, qui non febre laboret vel laboraverit quae ita contumax est, ut non modo frequentius recidivet, sed etiam per aliquot annos duret. Est febris naturae erraticae, sed typum tertianae servat, inassuetis vero &qui ex salubri loco huc habitandi causa accedunt, valde gravis atque exitialis esse solet. Ita &Cl. Lentilius in Epistola ad Cl.