Latin
IRIDEMIQRVM MOREORVM CAYSIS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 225
Unproofread scanNot analysed yet
IRIDEMIQRVM MOREORVM CAYSIS duo anni fuerint austrini, frigidi, pluviosi cum maxima aquarum illuvie, unde etiam morbi uniformes fuerint per totam ferme Italiam. Nempe populariter grassabantur febres spuriae, ardentes, pediculares, morbillosae, variolosae, viros maxime plethoricos corripiebant, praesertim si locorum humiliorum fuerant incolae &veneri indulserant. Endemii &epidemii, qui certis locis certisque annorum constitutionibus populariter grassari solent morbi plerumque originem &causam suam debent variis exhalationibus &inquinamentis, quae in aëre continentur. Seholion. Aegritudines, quae genus humanum frequenter &graviter saepe affligere solent, sunt potissimum ex numero grassantium sive evidemiarum, quae certis tantummodo temporibus prodire solent, &in harum numero praecipue sunt omnis generis febres acutae, quibus exanthemata junguntur item intermittentes, nec non dolores, fluxiones, inflammationes, ut sunt variolae, morbilli, febres tertianae, quartanae, tertianae duplices, ardentes, pleuritides, ophthalmiae, anginae, catarrhales benignae &malignae, erysipelaceae, arthritides, diarrhoeae, podagra, rheumatismi, pleuritides spuriae, dysenteriae, qui morbi ex aëris vitio rectissime derivandi sunt. Et haec etiam sententia fuit Hippocratis, qui Lib. de Nat. Hum. §. 18. ita scribit: Quando ab nno morbo multi homines corripiuntur eodem tempore, causam ad id, quod communissimum est, &quo maxime omnes utimur, referre oportet. Est autem hoc spiritus &aer, quem inspirando trabimus. Et §. 19. addit: Quum unus morbus popularis grassatur, manifestum est, diaetam non esse culpabilem, sed, auem trahimus, spiritum in causa esse, &palam est, cum ipsum spiritum morbosam aliquam exhalationem habere. Frequenti &attenta observatione didicimus, eas temporum anni constitutiones esse maxime morbosas &communes morbos proferre, quando vel nimias &diuturnas pluvias aut diluviones vel terrarum inundationes repentini &immodici aestus sequuntur ad aliquot dies, &postea eos insueta frigora excipiunt, quae si intempus vernum vel autumnale incidunt, pejorem effectum exerunt.