Latin
IRIDEMIQRVM MOREORVM CAYSIS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 227
Unproofread scanNot analysed yet
Aquae paludosae seminarium sunt foecundum putredinis verminosae. Scholion. Vbi enim paludes, lacunae &aquae putidae sunt, ibi semper ingens praesertim sub solis aestu variorum insectorum copia conspicitur. Non semel, sed aliquoties ejusmodi aquas examinavimus instrumento statico, easque deprehendimus levissimas, forsan propter copiosam admixtam aetheream materiam, quae etiam putredinis earum parens est. Deinde semper innumerabiles, minutissimos variae figurae &generis vermiculos in iis turbidis conspeximus. Porro ejusmodi aquae vasi stanneo infusae ignis calore admoto in innumerabiles resolvuntur bullulas, fundo vasis adhaerescentes, forsan propter viscositatem, in quam calor agit. §. XIV. Insueta vermiculorum in aëre hospitantium copia &morborum malignorum causa existit &eos quoque praesagit. Scholion. In hujus adferti veritate confirmanda adsentientem maxime habemus &antiquitatem &peritissimos medicos. Vauro de re rustica Lib. I. Cap. XII. causam labis morbosae insectorum copiae as(II. serit his verbis: Advertendum etiam, si qua erunt loca palustriae.