# Medicina rationalis systematica. Vol. 2 228

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2, IRIDEMIQRVM MOREORVM CAYSIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/228
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/228

& propter easdem causas & quod arescunt, crescunt animalia quaedam minuta, quae non possunt oculi conscqui & per aera intus in corpora per os & nares perveniunt atque efficiunt difficiles rnorbos Idem ante Varronem sensit Lucretius, dum canit: obnoxia cuncta putrori Corpora, putrores iusecta animata sequuntur. Neque ab horum sententia recedit Columella, qui Lib. I., de Rerust. cap. 5. scribit: nec paludem vicinam esse oportet aedificiis, nec junctam militarem viam, quod illa caloribus noxium virus eructat, & infestis aculeis armata gignis animalia, quae in nos densissimis agminibus involant, ex quibus saepe contrahuntur caeci morbi, quorum causas ne medici quidem perspicere queunt. Quocunque igitur anni tempore insolita insectorum copia observatur, non sine ratione insalubria tempora & grassantes morbos praedicere possumus, quod diuturna experientia & observatio praestantissimorum virorum confirmavit. Ita Joh. Damascenus aph. 132. scribit: Vbivis gentium quocunque anni tempore phalanges muscarum redundaverint, ibidem & aegritudines, quae ex putredine oriuntur. in corporibus indigenarum reduncabunt. Riverius tradit, post innumerabilem insectorum copiam febrem epidemiam mali moris grassatam fuisse. Auctor quoque est Verulamius in Oper pag. 923. annos insalubres fore & pestis suspicione infamari, quando ranarum, muscarum & locustarum multitudo est. Et Vallerila obs. 1. Lib. 2. pag. 95. ex insectorum & locustarum copia morbos epidemios praenunciavit. Atque exemplum habemus in recenti. memoria: anno videlicet 1692. incredibilis copia locustarum in aere volitantium visa est, quae universam Thuringiam, Misniam & Vogtlandiam infestabant, inque terram descendentes segetibus ac vegetabilibus maximum damnum inferebant; aquo tempore coeperunt grassari in hisce regionibus multae malimoris, imo cum petechiis junctae febres. Hildanus Cent. 4. obs. 13. affirmat, eo tempore, quo pestis grassabatur, talem fuisse muscarum copiam, ut post hominum memoriam vix tanti visi fuerit. IXV. Putridae, stagnantes aquae ingentem quoque copiam effluviorum salino causticae & volatilis indolis in aëra emittunt, quae partim ex ipsis aquis, partim etiam ex insectis sale volatili turgidis exspirant. Scholion. Insecta fere omnis generis copioso caustico sale imbuta sunt, unde pleraque cuti applicata vesicas excitant, & interius sumta vehementi rosione ac stimulo partes solidas inflammant atque in spasmos conjiciunt, & virulentas vires habent.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
