# Medicina rationalis systematica. Vol. 2 229

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2, IRIDEMIQRVM MOREORVM CAYSIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/229
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/229

Quod autem infesta spargant effluvia, cantharides testantur, quae, ubi arbores & ex his maxime sambucum Hispanicum invadunt, foetidissimo odore aërem replent. §. XVI. Ipsae aquae stagnantes feraces admodum sunt salibus acribus & causticis, cujus rei documento esse possunt plantae, quae in stagnis & humilioribus locis proveniunt, quarum pleraeque acrem plures causticam & virulentam naturam possident: quae observatio nunquam, quod sciam, antea notata est. Scholion. In hujus rei confirmationem exemplo esse possunt acorus, arum, anthora, oenanthe, aconitum, alsine aquatica, cicuta aquatica, colchicum, flammula lovis, gladioli & iridis species, ros solis, persicaria acris, equisetum palustre, ranunculus aquaticus, caltha palustris, nasturtium aquaticum, beccabunga, quarum pleraeque sunt venenatae, & pecoribus etiam, si iis vescantur, exitiosissimae. Causa, cur stagnantes aquae acrimoniam plantis ingenerent, haec poterit afferri; aquae in terra praesertim limosa & sulphurea diu subsistentes incipiunt putrescere, sive earum mixtio motu intestino dissolvitur. Iam vero ea est motus intestini natura, ut ex succis temperatis, insipidis & inodoris, imo dulcibus sapidos, salinos, volatiles, item sulphureos foetiGg 2 dos Google dos producat, ut in fermentatione vinosa ac putredinosa conspicuum est. Quidni etiam incipiens putredo partes sulphureas ac terreas aquarum, & quae in plantarum nutrimentumm cedunt, in salsas & acres commutare poterit? §. XVII. Praeter tetra illa & morbosa effluvia, quae ex putrescentibus aquis in aerem diffunduntur, dantur adhuc in ilso alia, naturae corporis humani identidem nociva & gignendis morbis idonea. Scholion.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
