# Medicina rationalis systematica. Vol. 2 232

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2, IRIDEMIQRVM MOREORVM CAYSIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/232
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/232

Qui diu in artis exercitio versati sunt, iis non obscurum esse potest, quo habitu & more subinde diversissimo quotanmis fere incedant epidemici morbi & modo has, modo illas partes hostiliter aggrediantur & diversis ac saepe dissidentibus symptomatibus infestent. Veteres incognitam eorum causam ad τὸ θενον referebant. Nos materiis tenuioribus, virulentis & variae indolis, in aere potissimum volitantibus, eos adscribimus, & eorum diversam naturam a diversa harum materiarum indole deducimus. Est enim aer universale quasi menstruum, quod expansiva sua elastica vi & materia aetherea calida ex omnibus corporibus subtiliores partes solvit, abripit & imbibit, quae diversissimae naturae exhalationes per mutuum conflictum, combinationem & miscelam, intercurrente solari & coelesti copiosi materia, varias formas ac texturas induunt. Sunt in aëre salinae, sunt etiam sulphureae diversae naturae substantiae; Nitrum, inflammabile illuo & elasticum fal, aëris foetus est; caput mortuum aluminis & vitrioli extreme adustum & omnis salis expers, si diutius aeri committitur, denuo aluminoso & vitriolico sale impraegnatur. Aer etiam ingentem copiam sulphuris alit, quod sulphuris mineralis naturam & odorem habet, uti ex fulmine & tonitrum constat. Ecquis vero ausit asseverare, ex subterraneis locis & sulphureis mineris illud in aerem pervenire, quum solis aestus ultra duas ulnas non facile penetret, nec mediocri igne egeat sulphuris mineralis evaporatio. Veri itaque est dibzy G Goog

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
