# Medicina rationalis systematica. Vol. 2 234.1-4

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2, 234.1 to 234.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/234.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/234.1

In autumno, quo fructibus fermentescibilibus & aquarum potu venter repletur, dysenteriae malignae & contagiosae oriuntur. Sique in hyberna concedunt, sequuntur febres majori malignitate infestae, exanthematicae & petechiales. Solet enim interna putredo cum tempore vires sumere atque increscere. §. XIX. in aëre exhalationes laedunt quam Virulentae contentae maxime & morbos facile inferunt, si quis vespertino & nocturno aëri corpus committit. Scholion. Omnis generis effluvia, quae de die validissimo solis aestu in altissimam aëris regionem evehuntur, tempore vespertino & nocturno sole occiduo per frigus condensari atque cum humiditate quadam descendere notissimum est. §. XX Cum rore maxime & nebula exhalationes naturae humanae infensissimae ad inferiora descendunt & vel animantibus vel frugibus nocent. Scholion. Quod frumenta, arbores & plantae ex vitioso rore, qui nomine rubiginis venit physicis, multum detrimenti patiantur, agricolae & horticulturae dediti optime norunt. Peccat uoplurimum sale quodam subtili caustico, quo etiam hominibus nocet & legihanc in rem potest Obs. 93. Miscell. Nat. Curios. Dec. III. A. IX. & X. ubi commemoratur, quod ejusmodi rore gustato ulcuscula in labiis suscitata & qui nudis pedibus incesserant, pustulis & ulcusculis nigricantibus inde vexati, quidam vero, febribus ardentibus correpti fuerint. Et profecto dysenteria epidemia, quae inter initia autumni post ferventissimam aestatem grassari solet, plerumque est adscribenda corrosivo rori, qui partim fructus inficit, partim corporis humani poris sese insinuat. Saepius in certo districtu grassatur haec lues, aliis ab illa immunibus. Et quicunque pruna vel pyra hoc rore infecta comedunt, in eundem morbum labuntur, qui vero ejusmodi fructibus infectis abstinent, eos haec lues non invadit. Deinde virulentae indolis effluvia cum nebula quoque decidunt & morborum epidemiorum causas subministrant, quam in rem lectu digna est obs. 94. l. c. in Miscell. Curios. ubi nebula septem viros ceterum sanos atque robustos in febrem malignam & lethalem praecipitasse perhibetur. §. XXI. Neque tantum tetra causticae indolis effluvia, sed & organica & animata ex aëre, praesertim nocturno tempore, decidunt & humani corporis interiora subeunt. Scholion. Minutissima ac varii generis & magnitudinis insecta paludibus innasci & postea per aërem circumfusum dispergi, res curiosioribus physicis non ignota est. Sunt enim revera paludes omnium insectorum seminarium, ubi citissime praesertim sub moderatiori aestu foecundantur, & sunt quorundam adeo minuta corpuscula, ut referente Laewenhoeckio Tom. I. Epist. LXXI. & Tom.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
