Latin
IBIBEMICORVM MORBORVM CAVSIS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 238
Unproofread scanNot analysed yet
Multum quoque huc confert liberalior usus infusorum ex herba Thee, melissae, salviae, veronicae, &fabis cosse, quae sanguinem &humores ad corporis habitum propellendo omnes peregrinas sordes per emunctorium cutis everrunt. Neque alia profecto causa afferri poterit, quod nostra in urbe inque vicina Lipsiensi maligni ac putridi morbi, olim familiarissimi &comitem habentes purpuram, jam rarius incidant, quam liberalior usus calidarum sorbitionum, quibus maxima pars incolarum his temporibus assuevit.