# Medicina rationalis systematica. Vol. 2 238

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2, IBIBEMICORVM MORBORVM CAVSIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/238
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/238

Multum quoque huc confert liberalior usus infusorum ex herba Thee, melissae, salviae, veronicae, & fabis cosse, quae sanguinem & humores ad corporis habitum propellendo omnes peregrinas sordes per emunctorium cutis everrunt. Neque alia profecto causa afferri poterit, quod nostra in urbe inque vicina Lipsiensi maligni ac putridi morbi, olim familiarissimi & comitem habentes purpuram, jam rarius incidant, quam liberalior usus calidarum sorbitionum, quibus maxima pars incolarum his temporibus assuevit.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
