Latin
CAPUT V
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 239
Unproofread scanNot analysed yet
§. III. Ex emeticis multum vehementiae &virulentae qualitatis habent stibiata, praesertim in substantia data, ut antimonii vitrum, mercurius vitae, crocus metallorum, sulphur auratum. Scholion. Dicta haec antimonialia in pulvere data vehementissime ἄνω &κάτω non modo purgant, sed &hypercatharses saepe lethales inferunt. Vnde perpetuo non sine periculodantur, eo quod plicis ventriculi &intestinorum firmiter inhaereant, &a succis confluentibus soluta continuo ea, quibus insident, nervosa loca lancinando convellant &vicinos non modo nervos, sed &universum saepe eorum genus in convulsiones conjiciant. Clementioris autem naturae sunt, quae ex horum solutione parantur vomitoria, ut est aqua benedicta Rulandi, tartarus emeticus, Syrupus emeticus Angeli Sale vel Dispensatorii Brandenburgici. Sicut vero vitrum antimonii omnium est potentissimum, ita tartarus emeticus ex hoc paratus multo valentior est eo, qui secundum praescriptum Mynsichti ex metallorum croco conficitur, quod omnes, qui medicinam factitant, velim ut notent. Hh 3 Antimonialia summa partium, quae salino sulphureo causticae naturae sunt, subtilitate adeoque in exili admodum dosi &quidem celerrime operantur; posthaec vim suam in ventriculum &partes nervosas exerunt &majori dosi exhibita etiam interficiunt. Hinc, quia omnes veneni characteres habent, rectissime in eorum numerum referuntur. Scholion.