# Medicina rationalis systematica. Vol. 2 24

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2, HYPOTHESIVM MEDICARVM IN ARTE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/24
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/24

Ita cortex chinae specificum antifebrile, mercuriale medicamentum adversus luem Gallicam, lac antiphthisicum atque antipodagricum, martialia, item acidulae contra malum hypochondriacum, castoreum ant hystericum, ipecacuanha antidysentericum, lumbrici terrestres antepilepticum, alcmella & bareira brava antinephriticum, sangvis asininus antimaniacum habentur maximique aestimantur, quibus eximiam, quam ferre possunt, dictis in morbis non detrahimus, si recte quis iis utatur, laudem: sed id saltem urgemus, non indistincte, nullo habito individuorum vel causarum respectu, esse adhibenda talia, multo minus haec sola dictis morbis curandis sufficere. Interea tamen nullus modus vel finis est conquirendi & aucupandi arcana & adversus morbos specifica, cum tamen nulla in rerum natura dentur vel existant, sed arcanum medicorum in scientia & prudentia quaeri & inveniri debeat. §. XIV. Dari unam eandemque morbis ejusdem generis medendi methodum praeconcepta quoque opinio est. Scholion. Illi medici, qui in curando morbo v. g. quartana, colica, mensium suppressione, epilepsia chronica, asthmate eadem methodo, qua antea feliciter usi faerunt, incedere semper solent, mirum quantum falluntur; quandoquidem ejusdem morbi diversae existunt causae & subjectorum, quae morbo adfliguntur, natuhabenniacur quam ferre polquis iis utatur, cte te, nullo habito lhibenda talis, muifficere. Interes endi & aucupund tamen nulla in teum medicorumi eat. lem generias ne nio est. m, cosca, note eadem nelo enper soent. d edem nolio otbo adiguni natura longe multumque differt.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
