# Medicina rationalis systematica. Vol. 2 241

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2, CAPUT V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/241
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/241

Scholion. Complura certe in praxi notavimus exempla, ubi post gravem iracundiam & quae hanc insequitur, cardialgiam datum antiEt ante aliquot annos moniale emeticum mortiferum fuit. tristissimum habuimus casum, ubi serenissima persona ex tartaro emetico improvide adhibito brevi tempore lethalibus symptomatibus occubuit, ubi post mortem pars ventriculi sphacelosa reperta fuit & putredo vicinas partes ejusdem lateris, lienem, diaphragma, & pulmonem infestavit. Vidimus brevi ante paroxysmum intermittentis pulverem vitri antimonii datum, qui praeter vehementissimas vomitiones & purgationes convulsiones & tremores partium cum summa cardialgica anxietate excitavit. quae symptomata sub febrili calore insequente ad tempus cessarunt, altero vero die redeunte paroxysmo resuscitata mortem intulerunt, & identidem ventriculus inflammatus ac sphacelosus repertus est. VII. Emetica fortiora si non necant, gravem tamen & fere imimmedicabilem morbum inferre possunt, dum fortissima vasorum strictura & compressione sanguinem & humores cum impetu ad partes praesertim debiles pellunt, ubi subsistentes pro partium differentia varios eosque graves morbos inducunt. Scholion. Si spasmi ab antimoniali emetico excitati vehementia sanguinem atque humores cum impetu ad caput propellit, facile aphoniae, aurium tinnitus, visus & auditus amissio, imo mentis abalienationes oriuntur. Ita enim Hildanus Cent. 5. Obs. 12. commemorat, quendam capitis dolore afflictum assumto emetico mentis ac rationis usu penitus fuisse orbatum. Idem auctor Cent.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
