Latin
CAPUT V
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 244
Unproofread scanNot analysed yet
Horum in numero sunt ex simplicibus uterque helleborus, colocynthis, gummi guttae, scammonium, elaterium, esula, laureola, resinosa gialappa &species maximeque semina cataputiae &quae fortiora haec aliquanto majori quantitate recipiunt compositiones. Sicut venenis praesertim causticis commune est, sale acerrimo, valde tenui &volatili operari, eoque omnes per universum corpus nervosas partes, maxime omnium vero ventriculi &intestinorum tunicas irritare atque arrodere ibique violentos spasmos, quos saepius inflammatoriae sanguinis stases &sphacelationes sequuntur, brevi tempore &non adeo magna dosi efficere: ita cum purgantia acriora easdem notas &proprietates habeant, jure in venenorum causticorum numerum recipienda esse concludimus. Manifesto salis acerrimi in purgantibus testimonio est, quod masticata fauces graviter adurant &horum pleraque cuti admota vesicas excitent, naribusque attracta vehementia sternutamenta moveant, ac denique improvido usu ventriculi &intestinorum erosionem post se relinquant. §. XII. Ut elementum illud, quo venena in corpus agunt, maxime volatilis &penetrantissimae indolis est, quod per universum corpus &solidarum maxime ac membranacearum partium intimos recessus penetrat: ita etiam illud, quod purgantia custodiunt, virus subtilissimae naturae atque indolis est &plura sunt, quae hujus praesentiam satis abundeque offendunt. scholion.