# Medicina rationalis systematica. Vol. 2 244

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2, CAPUT V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/244
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/244

Horum in numero sunt ex simplicibus uterque helleborus, colocynthis, gummi guttae, scammonium, elaterium, esula, laureola, resinosa gialappa & species maximeque semina cataputiae & quae fortiora haec aliquanto majori quantitate recipiunt compositiones. Sicut venenis praesertim causticis commune est, sale acerrimo, valde tenui & volatili operari, eoque omnes per universum corpus nervosas partes, maxime omnium vero ventriculi & intestinorum tunicas irritare atque arrodere ibique violentos spasmos, quos saepius inflammatoriae sanguinis stases & sphacelationes sequuntur, brevi tempore & non adeo magna dosi efficere: ita cum purgantia acriora easdem notas & proprietates habeant, jure in venenorum causticorum numerum recipienda esse concludimus. Manifesto salis acerrimi in purgantibus testimonio est, quod masticata fauces graviter adurant & horum pleraque cuti admota vesicas excitent, naribusque attracta vehementia sternutamenta moveant, ac denique improvido usu ventriculi & intestinorum erosionem post se relinquant. §. XII. Ut elementum illud, quo venena in corpus agunt, maxime volatilis & penetrantissimae indolis est, quod per universum corpus & solidarum maxime ac membranacearum partium intimos recessus penetrat: ita etiam illud, quod purgantia custodiunt, virus subtilissimae naturae atque indolis est & plura sunt, quae hujus praesentiam satis abundeque offendunt. scholion.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
