# Medicina rationalis systematica. Vol. 2 245

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2, CAPUT V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/245
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/245

- 1 ε i Primo compertissimum est, validiora purgantia, quo diutius in minutissimo pulvere serventur, eo plus virtutis suae, qua supea & subter humores educunt, amittere, utpote cum volatile illud sensim paulatimque exspiret inque auras subducatur. Secundo, nihil tam potenter virtutem purgativam destruit, qvam diuturnior ut omnium venenorum, ita maxime purgantium cum aqua instituta coctio. Neque tantum validiora, ut helleborus uterque, colocynthis, elaterium, efula, sed & leniora, ut folia sennae, rhabarbarum, aloë, agaricus virtutem suam purgativam hac ratione perdunt, ita, ut si fortior sit coctio, prope ex toto eum amittant. Tertio, non leve tenuissimi in purgantibus principii argumentum est, quod potentiora, ut sunt colocynthiaca, item elleborata, exterius ventri vel pedibus adplicata alvum commoveant. Ita veteres pedes decocto ellebori lavantes per alvum purgatos esse certam auctores faciunt fidem, neque unguento Arthanite ventri adplicato infantes purgari plane novum est. Id vero non omnibus notum, confectionem Hamech cum unguento dialtheae plantis pedum impositam ad alvum pertinaciter adstrictam reserandam vix habere sui simile. Neqve forsan aliunde, qvam a tenuitate, quod purgat, principii petenda erit causa, cur infans a lacte nutricis, qvae modo purgans adsumsit, promte purgetur; item qvod referente Walaeo in methodo medendi pag. 42. elleborus fonticulis ad mundificationem impositus per vomitum & secessum subinde purget. Quo etiam illud pertinet, quod adsumta purgantia saepius stimulent vehementer ad venerem, & quod magis mirum videtur, cum semine vis purgans in foeminam transtundatur, ut Simvaldus Lib. III. Geneanthropiae Tr. I. Cap. XII. asseverat. Spectat huc qvoqve ex antiqvitate illud, quod Plinius Hist. Nat. L. 25. c. 5. refert, Melampodem observasse capras elleboro pastas purgari & lac eorum adhibuisse ad filias Proeti regie furore percitas percurandas. li 2 §. XIII. §. XIII. Neque diversae, sed ejusdem indolis sunt mala, quae a drasticis purgantibus improvide datis & quae a venenis causticis excitantur. §. XIV.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
