Latin
CAPUT V
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 250
Unproofread scanNot analysed yet
Idem quoque disertis verbis Sect. II. aph. 36. 37. pronuntiat: Sana habentes corpora, dum medicamentis purgantur, cito exolvuntur itemque qui pravo cibo utuntur. Et porro: qui sani sunt, eos grave est, medicamentis purgare. Plato in Timaes violentis medicamentis corpora nunquam temere esse movenda admonet. Neque ex methodicis praeteriri debet Caelius Aurelianus, qui in Opere suo Cap. XXX. pag. 128. de purgantibus, quae Graece cathartica vocantur, ita statuit, quod nempe ob acrimoniam stomachum tumescentem efficiant atque ejus membranas inflamment &periculosam ventris effusionem provocent. Et Lib. I. Cap. I. de cophalaea prodidit, quod purgativis medicamentis stomachus male adficiatur &omnis nervositas (qva genus nervorum universum subintelligit) inde laedatur. Referente Celso Lib. I Cap. III. pag. 31. Asclepiades purgationes omnes ceu perniciosas ex tota medicina expulit. Atque idem celsus suam sententiam de purgantibus Lib. II. Cap. XIII. pag. 98. his verbis profert: Quisquis daturus erit pharmacum, id agere ante debet, ut accepturi corpus humidius sit, &illud scire oportes, omne ejusmodi medicamentum non semper aegris prodesse &semper sanis nocere; &alibi: purgantia stomachum laedunt &nunquam in adversa valetudine, nisi ubi morbus sine febre est, dantur. Haec sententia antiqvorum fuit de purgantibus, qvam postea superioris &nostri qvoqve seculi peritiores medici suo calculo adprobarunt. Fernelius Lib. III. Cap. IV. catharticis substantiam &vim venenatam disertis verbis adscribit &maxime colocynthidi atqve scammonio, qvia, uti ait, horum minima portio in putredinem veneno finitimam facessit. Et nemo prope gravius in purgantia invehitur ipso Helmontio, qui in Tract. potestas medicaminum pag. 383. eorum operationes latenti veneno, qvo vitales succos fermentant ac putrefeciunt, adscribit. Neqve in eo carpendus est Bonsekoè, qvi identidem purgantia propter virus occultum in totum fere ex foro medico ejicienda putat.