# Medicina rationalis systematica. Vol. 2 251

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2, CAPUT V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/251
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/251

Propter latens venenum magna cum cautione & cura non in quibusvis, sed in longis ac difficilioribus morbis, inque valentibus & robustioribus corporibus & maxime in tempore vereres usi fuerunt purgantibus potissimum elleboratis. Scholion. Mirum forsan videbitur, quo modo res infestissimae usum & auxilium difficilioribus aegrotationibus praebere possint. Sed quod genuina & pura venena in usum etiam humanum ad graves argumento poterunt pellendos morbos cedere possint, esse arsenicum album, argentum vivum vario modo praeparatum, antimonii vitrum, opium & hyosciamus, quae rite praeparata & dextre etiam adhibita non modo periculo vacant, sed & subinde non sine emolumento exhibentur. Quare non mirandum est, Hippocratem etiam vehementioribus purgantibus, ut elleboro; elaterio, colocynthide, scammonio, ut ejus monumenta testantur, usum fuisse; non tamen promiscue & sine discrimine, sed ubi morbus sine febre, in principio & ubi penetranti eoque valido stimulo ex partibus solidis & vasis excretoriis nimium relaxatis & languidis subsistentes copiosi humores erant excutiendi, ut in melancholia, insania, morbo comitiali, quartana febre, hydrope. Deinceps ante horum usum aliquot dies praeparabant corpus, abstinentiam a vino & cibo commendabant, fluida & mobilia per balnea, per fomenta & interna humectantia reddebant corpora. Et ut Plinius l. c auctor est, elleborum album in lacte aut pulte dabant; vel secundum Dioscoridem Lib. IV. cap. 145. cum prisanae succo aut lentis cremore & pauco antea cibo sumto, maxime omnium vero satis diu decoquebant elleborum in aqua, addito melle, qua ratione usurpatus, teste Prospero Alpino de Medicina methodicae Lib. III. pag. 96. neque strangulationes, neque ullum aliud damnum unquam adfert.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
