# Medicina rationalis systematica. Vol. 2 258

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2, CAPUT V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/258
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/258

Ex quo conficitur, quam quam periculosum sit in omni febri, praesertim exanthematica, & ubi materia peccans per cutis habitum eliminanda est, alvum fortiter stimulare. Id quod etiam jam suo tempore antiqui Medici, praesertim Hippocrates lib. de purgantibus; item Celsus probe annotarunt; qui nec unquam in febre tuta esse purgantia, memoriae prodiderunt. Ille enim lib. de purgantib. §. 4. inquit: Purgans dare non oportet, denec febris remiserit. Nihil purgandum, nam febris major fit & calor revertitur. & §. 5. purgans forte a sebri forti correptis non est dandum. Verum si alicubi opus fuerit, infusum per clysterem exhibere potes, quotiescunque volueris. Denique quia purgantia ob spesmum, quem derivant in tunicas arteriarum, systolen harum celeriorem reddunt, clarum fit, cur intermittentium paroxysmi cortice Peruviano suppressi subinde fortiori purgante revocentur. §. XXIIX. Vbi dolores sunt, & sanguinis profusiones metuendae, ibi purgantia magnas calamitates afferunt. Scholion. Hujus quidem assertionis ratio inventu non adeo difficilis est. Nam nusquam fere dolor sine affecto genere nervoso est, nus quam haemorrhagia sine spasmo partium musculosarum & sine jngenti pulsus mutatione fit. Ideo nihil pejus est, quam spasmos per purgantia, quae tormina cient, augere: in omnibus quidem a spasmo morbis perpetuo utile est, alvum apertam servare, vel eam blande subducere, minime vero omnium per purgantia, sed potius per emollientes clysteres & elementia laxativa id efficiendum est. §. XXIX. Plethoricis & more athletarum repletis, item impuris corporibus omni tempore a validiori cathartico ingens periculum imminet. Scholion. Nullum corpus tam subitis afflictionibus obnoxium est, praeter illud, in quo sanguinis & seri, praesertim impuri, copia redundat.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
