Latin
259
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 259-2
Unproofread scanNot analysed yet
Omnia drastica purgantia vires valde infringere res haud dubiae experientiae est; ideoque ubi vires jam fractae &corpora debilia in morbis sunt, plurimum periculi habent. Scholion. Quare a purgantibus adeo debilitentur homines, si ratio investiganda erit, certe non copia dejectionum sola accusari poterit, utpote ab aquis mineralibus, v g. thermis Carolinis, ab infuso mannae copiosius dato saepe viginti &ultra sedes, citra ullum virium vel appetitus decrementum, moventur; sed potius praeter spasticas illas &convulsivas stricturas, quibus genus nervosum affligitur, etiam ipsa substantia purgantis, tanquam naturae valde infensa &virium destructrix, culpanda venit. Est enim in omni fere purgante nauseabundus quidam sapor &odor, de peregrini sulphuris &salis volatilis iniscela testimonium edens: atque adeo nihil dubii est, quin ex purgantibus vapor adversus volatilis, dum nervosis partibus sese celeriter insinuat, fluidum purissimum, quod solidis robur &vires foenerat, validissime contaminet, ejus crasin &motum destruendo, unde virium fit dejectio. Ex quo clarius detestabilis purgantium in malignis, in senibus &omnibus infirmis, cachochymicis, infantibus quoque &a morbo praecedente, vel a gravi aliquo animi affectu fractis abusus apparet.