# Medicina rationalis systematica. Vol. 2 259-2

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2, 259. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/259-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/259-2

Omnia drastica purgantia vires valde infringere res haud dubiae experientiae est; ideoque ubi vires jam fractae & corpora debilia in morbis sunt, plurimum periculi habent. Scholion. Quare a purgantibus adeo debilitentur homines, si ratio investiganda erit, certe non copia dejectionum sola accusari poterit, utpote ab aquis mineralibus, v g. thermis Carolinis, ab infuso mannae copiosius dato saepe viginti & ultra sedes, citra ullum virium vel appetitus decrementum, moventur; sed potius praeter spasticas illas & convulsivas stricturas, quibus genus nervosum affligitur, etiam ipsa substantia purgantis, tanquam naturae valde infensa & virium destructrix, culpanda venit. Est enim in omni fere purgante nauseabundus quidam sapor & odor, de peregrini sulphuris & salis volatilis iniscela testimonium edens: atque adeo nihil dubii est, quin ex purgantibus vapor adversus volatilis, dum nervosis partibus sese celeriter insinuat, fluidum purissimum, quod solidis robur & vires foenerat, validissime contaminet, ejus crasin & motum destruendo, unde virium fit dejectio. Ex quo clarius detestabilis purgantium in malignis, in senibus & omnibus infirmis, cachochymicis, infantibus quoque & a morbo praecedente, vel a gravi aliquo animi affectu fractis abusus apparet.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
