# Medicina rationalis systematica. Vol. 2 259

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2, CAPUT V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/259
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/259

Equidem quamdiu humorum etiam peccantium libera & aequalis per vasa progressio est, tamdiu non facile quis morbo afficitur. Simulac vero haec ipsa, quod maxime fit per spasmos, turbatur, protinus gravia in minent mala. Intercepto enim sanguinis per stricturas libero motu, impetus & copia ejus ad alia loca transfertur, ubi nimium congestus & stagnans difficilia minatur mala, quae hoc certius sequuntur, quo majori pars jam tum imbecillitate quadam laborat. Ab ejusmodi congestionibus in gravidis facile fiunt abortus, in senibus lethargi, apoplexiae, peripneumoniae, viscerum infarctus & ex hisce haemorrhoides caecae vel nimiae, febres lentae, marasmi, abdominis tumores. Igitur in plethorico & cacochymico corpore ab omni valida medicina, & maxime ab emetica & purgativa, maximopere cavendum esse, perpetua regula practica est. Nunquam enim utile, corruptos humores fortiter commovere, sed blande eos ducere oportet. Multum hac in re mihi placuit constans Eugaleni, optimi scriptoris, de scorbuto observatio, qua affirmat, semper scorbuticos purgantibus pessime se habuisse. §. XXX.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
