Latin
CAPUT III
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 26-2
Unproofread scanNot analysed yet
§. XXXI. Experientia indubia constat, materiam illam alienae indolis, quae in variolis, morbillis petechiis, purvura rubra &alba &aliis exanthematicis febribus nattirae robore atque interno motu ad habitum corporis pretruditur, si retrocedat sive ab extra intro pellatur, funesta &,qualia venena solent, producere symptomata. Scholion. Inde enim summas praecordiorum aaxietates, inquietudines, summas virium prostrationes, phrenitides, sopores, convulsiones &subitam mortem fieri celebra issimi auctores copiose setis &accurate annotarunt. §. XXXII. Neque ignotum est ex chronicis scabiem, lepram, herpetem, ulcera capitis manantia &crustam in infantibus lacteam, guttam rosaceam, pustulas luis venereae, item erysipelas, podagram, si ex errore vel culpa medentium aut aegrotantium intro vertantur, gravissima, imo saepius funesta symptomata progenerare. Scholion. Prostant de hac re copiosae observationes in practicorum libris, quae evolvi possunt, has enim hoc loco consarcinare non instituti nostri ratio exigit &potest hanc in rem lege disertatis nostra de polagra retrocedene in corpus, item de in prudenti tepicorum adpiicatione &Dn. Lindemanni Diss. de morio retrog. 6dς.