# Medicina rationalis systematica. Vol. 2 26

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2, HYPOTHESIVM MEDICARVM IN ARTE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/26
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/26

Sunt etiam plures ex chronicis, in quibus natura parum vel nihil juvat. sed sola ars curationem praestare debet, ut videmus in morbo Gallico, in affectu scorbutico, cachectico. Succumbit quoque penitus natura adsumto veneno narcotico vel caustico, nisi remedia artis accedant: idem fit in cholerico affectu, inque passione illaca ex hernia, colica sic dicta convulsiva atque epilepsia chronica. Est itaque avtocratia naturae recte prius explicanda, & postea ad negotium praxeos adplicanda. §. XVI. Ex falsis medicorum hypothesibus ac praeconceptis opinionibus pathologicis plures iique perniciosi admodum errores in praxin medicam redundant. Scholion. Possem id adsertum innumeris confirmare exemplis, si instituti ratio maxime exposceret; perpauca tamen attigisse suffecerit. Plures adhuc sunt medici, qui summum illud venae sectionis remedium in plerisque morbis reformidant vel plane non admittere volunt, ex prava hypothesi huc adducti, quia sanguinem optimum esse vitae thesaurum, nec abundantia eum peccare posse credunt.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
