# Medicina rationalis systematica. Vol. 2 260

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2, 260. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/260
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/260

CAPUT VI. VIRVLENTA MERCVRIALIVM NOXA CEV GRAVIVM MALORVM CAVSA. N eorum elassem, quae magna facultate nocendi, abusu accedente, instructa sunt, ex mineralium regno maxime, quae ex argento vivo prodeunt, recensenda esse existimo. Scholion. Peritiores non sine ratione mercurialia in heroicorum remediorum numerum retulerunt, eo quod ejus indolis ac virtutis sint, ut eorum providus usus valde prodesse, abusus vero validissime nocere possit, ideoque in manu imperiti tanqvam gladius in manu furiosi sint. Medicamenta mercurialia sunt remedia validiora, arte ex argento vivo additione salium parata, quae maxime glandulas afficiunt vehementique harum strictura lymphae motum promovent, corrosiva vero reddita propter spasmos, quos in partibus nervosis excitant, violentos veneni vim & naturam induunt. §. III. Argentum vivum nullam in corpus humanum exerit operationem, nisi prius fuerit solutum & fluidum redditum. SchoArgentum vivum ingenti copia cum jusculis oleosis haustum, non raro in desperato affectu iliaco divinam, testantibus observationibus, praebuit opem, dum solo pondere convoluta inter se intestina, vel faecibus induratis obsessa expedit, idque sine ulla noxa.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
