# Medicina rationalis systematica. Vol. 2 261

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2, 261. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/261
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/261

Nam quia pondere celeriter intestina transit, nec diu ibi moram nectit, sed citius alvo effluit, innoxium est. Deinde mercurius currens difficulter admodum a salino qvodam, nisi is valde corrosivus sit, liqvore dissolvitur, qualis primis in viis rarius continetur. Quod vero metallica operationis in corpore humano expertia sint, nisi fuerint soluta, ratio videtur non longinquius quaerenda. Praecipua siquidem in corpore nostro mutatio a motu partium solidarum in fluiSi quid igitur solidorum motum augere vel das proficiscitur. imminuere aut alia ratione mutare debet, necesse est, ut immediato contactu ea afficiat. Id vero fieri neqvit, nisi in eorum poros altius sese insinuet. Quemadmodum vero id fieri possit sine summa subtilitate & exiguitate partium & sine vehiculo fluidi, ego quidem non capio. Cum vero solutio corporis nihil aliud sit, quam ejus in minimas partes per liquidum quoddam redactio, facile apparet, corpora firmioris compagis, ut sunt metalla, non aliter, nisi in minimas partes redacta & soluta fuerint, mutationem in corporibus animantium efficere posse. Omnis generis salia in argentum vivum agunt, idque tandem solvunt. Scholion. Menstruis corrosivis, ut sunt spiritus salis concentratus, spiritus nitri, aqva fortis, promptissime solvi mercurium, vel chymicorum vulgo est compertum. Lixiviosa vero & solutum salammoniacum, item sal commune, aliaque cum mercurio cocta eum ex parte diffolvere, forsan non adeo notum est. Quin etiam sola aqua communis propter subtilissimum illud universale, in poris ejus residens sal tandem, coctione diutius instituta, ex argento vivo partes abradit, unde hoc decoctum ad luis venereae virus, item ad verminosam progeniem expellendam in praxi non ignotum est. Promptius adhuc solutio mercurii cum salibus perficitur, si is in pulverem prius attenuatus fuerit.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
