# Medicina rationalis systematica. Vol. 2 262

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2, 262. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/262
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/262

Scholion. Currentem mercurium propter politam & globosam figuram paulo difficulter menstrua aggrediuntur, facilius vero id fit, si chymicis artificiis in pulverem, ut multas superficies adquirat, redactus fuerit. Quare si mercurius dulcis vel praecipitatus albus aut ruber, aut minerale turpethum, cum sale ammoniaco vel sale tartari mixtum ex aqua coquitur, protinus solutio valde corrosiva, fauces constringens, coloris grisei evadit, quod tam subito non sit, si experimentum cum mercurio currente tentetur. VI. Mercurius salium additione solutus virulentam & corrosivam naturam plene atque exacte induit, adeo ut, quo magis fuerit a salibus solutus & concentratus, eo potentius venenum fiat. Scholion. Manifestum exemplum praebet mercurius ille vulgaris sublimatus, venenum valde infame, qui ad grana decem intus sumptus interimendi facultate pollet. Et quamvis non adeo plura in medicorum monumentis veneno hoc interfectorum prostent exempla, cum veneficio patrando propter corrosivum saporem plane inidoneum sit; Eo tamen major numerus observationum colligi potest, ubi remedia mercurialia non rite parata vel administrata gravissima & venenis similia symptomata intulerunt, siquidem a mercurio dulci non legitime parato, sed adhuc corrosivo saepius truculenta symptomata orta legimus. Placet vero hic insinuare symptomata, quae a mercurii vere corrosivi sublimati granis duodecim infanti annoram vix duorum exhibitis funesta fuerunt, historiam describente Cl. Wedelio in Diss. de mercurio dulci pag. 22. assumto pharmaco mox sudor anxius exurgebat, hinc vomitus pituitosus, mox repetitus cum mero sanguine, hinc strepitus pectoris, raucedo, inseqvente morte eodem die hor. V. a meridie, frustra non uno medicamento porrecto.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
