Latin
263
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 263
Unproofread scanNot analysed yet
Aperto &lustrato cadavere, deprehensi fuere ungues digitorum &manus ipsae fuscae, totum abdomen tumefactum, colore ex viridi coeruleo, os plenum vesiculis &pustulis albis, cavitas ventris distenta intestinis inflatis, effluente mox ab apertione aqua insigniter flava, quae eodem colore &prosectoris manus &orificium interius ventriculi &intestina, maxime colon, impense tinxit; sinistro latere ventriculus a superiori corrosus, non nisi exigua adhuc membrana quasi vesiculari perstante. Atque etiam plura nobis sunt nota exempla, ab Azoth Heslingii, ab arcano corallino, turpetho minerali, in majori dosi oblatis &non bene edulcoratis atrocissima tormina cum vomitu, alvi dejectione, praecordiorum anxietate, &spasmo internarum partium producta. §. VII. Mercurialia veri caustici &constringentis veneni vim &naturam aemulari, ex aliis communibus veneni notis judieandum est. Scholion. Primo enim mole non admodum magna celerrime operationes suas exequuntur vel etiam necant. Deinde acrimonia penetranti non modo in ventriculum &intestina, sod &in omnes corporis membranas nerveas grassantur &vehementissimis spasmis saeva symptomata, qvae a venenis proficisci solent, inque primis viis inflammationem sphacelosam lethalem inferunt. Tum corrosiva mercurialium acrimonia in salivationis actu ex faucium ulcusculis, ex doloribus &exulcerationibus, quas excitat vel jam praesentes exasperat, commode evinci potest. VIII.