# Medicina rationalis systematica. Vol. 2 263

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2, 263. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/263
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/263

Aperto & lustrato cadavere, deprehensi fuere ungues digitorum & manus ipsae fuscae, totum abdomen tumefactum, colore ex viridi coeruleo, os plenum vesiculis & pustulis albis, cavitas ventris distenta intestinis inflatis, effluente mox ab apertione aqua insigniter flava, quae eodem colore & prosectoris manus & orificium interius ventriculi & intestina, maxime colon, impense tinxit; sinistro latere ventriculus a superiori corrosus, non nisi exigua adhuc membrana quasi vesiculari perstante. Atque etiam plura nobis sunt nota exempla, ab Azoth Heslingii, ab arcano corallino, turpetho minerali, in majori dosi oblatis & non bene edulcoratis atrocissima tormina cum vomitu, alvi dejectione, praecordiorum anxietate, & spasmo internarum partium producta. §. VII. Mercurialia veri caustici & constringentis veneni vim & naturam aemulari, ex aliis communibus veneni notis judieandum est. Scholion. Primo enim mole non admodum magna celerrime operationes suas exequuntur vel etiam necant. Deinde acrimonia penetranti non modo in ventriculum & intestina, sod & in omnes corporis membranas nerveas grassantur & vehementissimis spasmis saeva symptomata, qvae a venenis proficisci solent, inque primis viis inflammationem sphacelosam lethalem inferunt. Tum corrosiva mercurialium acrimonia in salivationis actu ex faucium ulcusculis, ex doloribus & exulcerationibus, quas excitat vel jam praesentes exasperat, commode evinci potest. VIII.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
