Latin
265
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 265
Unproofread scanNot analysed yet
Praeterea medicina mercurialis glandulas quoque ventriculi &intestinales, imo pancreaticas maxime omnium lacessere videtur, dum a paulo acriori &caustico sumto mercuriali remedio subinde per vomitum &dejectiones alvinas non sine anxietate ac torminibus ventris ingens pituitae viscidae copia elicitur, &non raro ad aliquot dies alvus fluida cum stimulo &irritatione quadam interna permanet. Si vero copiosius ac diutius saliva fluit, venter adstringitur, urina pauca ac tenuis profluit, &partes extremae refrigescunt, manifesto documento, quod constrictis aliis emunctoriis ipsaque cutè excrementitiae sordes undiquaque ad glandulas faucium &palati cum impetu confluant, quarum vasa nimium distenta &a salibus quoque excrementitiis erosa non modo ingentem salivae ac pituitae viscidae, corruptae ac foetidae effluxum causantur, sed &tumores, exulcerationes, dentium vacillationes, putredines pariunt. Quibus molestis symptomatibus non meliori ratione occurritur, ac si humorum impetum a faucibus ad excretoria relaxata &aperta derivemus, &per temperata constringentia &balsamica uberiorem in faucibus affluxum praepediamus. Truculenta &lethalia symptomata a veneno mercuriali excitata partim vehementiori humorum motui ad caput, partim etiam inflammationi &vehementi spasmo primarum viarum in acceptis ferenda esse videntur. SchePrioris effectus exemplum poterit esse &epilepsia &apoplexia, quae interdum mercurialium usum tristissimo eventu subsequitur. Vidimus a granis sex mercurii dulcis, binis vicibus in corpore repleto sumtis, postquam ab ejus usu intenso frigori aeger se exposuit, subito apoplexiam lethalem obortam.