# Medicina rationalis systematica. Vol. 2 265

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2, 265. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/265
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/265

Praeterea medicina mercurialis glandulas quoque ventriculi & intestinales, imo pancreaticas maxime omnium lacessere videtur, dum a paulo acriori & caustico sumto mercuriali remedio subinde per vomitum & dejectiones alvinas non sine anxietate ac torminibus ventris ingens pituitae viscidae copia elicitur, & non raro ad aliquot dies alvus fluida cum stimulo & irritatione quadam interna permanet. Si vero copiosius ac diutius saliva fluit, venter adstringitur, urina pauca ac tenuis profluit, & partes extremae refrigescunt, manifesto documento, quod constrictis aliis emunctoriis ipsaque cutè excrementitiae sordes undiquaque ad glandulas faucium & palati cum impetu confluant, quarum vasa nimium distenta & a salibus quoque excrementitiis erosa non modo ingentem salivae ac pituitae viscidae, corruptae ac foetidae effluxum causantur, sed & tumores, exulcerationes, dentium vacillationes, putredines pariunt. Quibus molestis symptomatibus non meliori ratione occurritur, ac si humorum impetum a faucibus ad excretoria relaxata & aperta derivemus, & per temperata constringentia & balsamica uberiorem in faucibus affluxum praepediamus. Truculenta & lethalia symptomata a veneno mercuriali excitata partim vehementiori humorum motui ad caput, partim etiam inflammationi & vehementi spasmo primarum viarum in acceptis ferenda esse videntur. SchePrioris effectus exemplum poterit esse & epilepsia & apoplexia, quae interdum mercurialium usum tristissimo eventu subsequitur. Vidimus a granis sex mercurii dulcis, binis vicibus in corpore repleto sumtis, postquam ab ejus usu intenso frigori aeger se exposuit, subito apoplexiam lethalem obortam.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
