Latin
268
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 268
Unproofread scanNot analysed yet
Scorbutici &cacochymici ab aliquot mercurii dulcis granis aliquot mox sedes experiuntur, quod non fit in sanis corporibus. A turpeto minerali tormma &anxietates Hellwichius in Misc. Cur. Dec. 3. ann. 8. cbs. 7. spectavit. Idem turpetum minerale ad granum unum quotidie in pilulis cum extractis dedit cachecticae ex mensium suppressione virgini quidam ex nostris Practicis, idque per tres septimanas continuavit, quae inde in intolerabiles artuum dolores &mali moris exulcerationes, in pedum melleolis orientes, in contracturam brachii, &atrophiam incidit. Quae mala quum a mercurialibus sumtis indies crescerent, quidam medici morbum a lue venerea ortum esse existimarunt. Tandem vero his omnibus remotis decocta ex solis emollientibus parata, item balnea &diaphoretica medicamenta depellebant haec mala, &integrae sanitati aegram restituebant. Legimus praeterea in observationibus, quod a solo mercurio dulci bene praeparato &gravia symptomata &mors sequuta fuerint, quem funestum effectum non tam soli mercurio, quam potius pravae humorum in primis viis dispositioni adscribendum esse arbitramur. Legitur notabilis historia de mercurio dulci pulverisato, anno 1702. Quedlinburgi typis mandata, ubi adolescens quindecim aunorum sanus sumsit quindecim grana mercurii dulcis bene praeparati pro una dosi; sequutus fuit vomitus, anxietas, tremor manuum ac pedum, inquietudo, corporis jactatio, contractura manuum &sexto die mors. Miscellanea Nat. Cur. referunt, quendam errore inductum sumsisse unciam semis mercurii dulcis bene praeparati, qui intra viginti quatuor horas extinctus est. Retulit etiam nobis celebris Practicus. D. D. Naboth, Lips. foeminam scorbuticam ab assumto mercurio praecipitato, quem empiricus aliquot diebus ad sex grana cum paueo potu obtulit, horrendis spasmis fuisse affectam &mortuam. Sectione facta plures maculae rubrae in fundo ventriculi, duodeno &jejuno repertae fuerunt; ventriculus tumefactus, portio vero jejuni arctissime constricta fuit. §. XIII.