# Medicina rationalis systematica. Vol. 2 269

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2, 269. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/269
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/269

Quemadmodum vero nunquam, si prima regio sordibus & cruditatibus acido-biliosis & viscidis conferta est, medicamenta ex mercurio parata exhibere oportet: ita multo magis id tenendum est in infantibus tenerae aetatis, & ubi ventriculus atque intestina ex lacte corrupto humoribus corrosivis ac viridi colore tinctis infarcta sunt. Scholion. Ex duplici causa infantibus tenellis & lactentibus infensissima Primo, quia mercurius, praesunt haec remediorum genera. sertim in pulvere, ob gravitatem suam intestinorum plicis & valvulis firmius inhaerescens, a corrosivis ibi contentis humoribus virulentam facile naturam induit. Eximium profecto est monitum, quod Clarissimus Professor Erfurtensis Vesti in Dissert. de usa & abusu medicamentorum mercurialium propofuit, dum ait: per accidens sit, ut mercurius dulcis in venenum abeat, si scilicet ab imperitis detur, non considerato prius, an cruditates acidae adsint, his enim accedentibus mercurius dulcis sit corrosivus & interiores corporis partes, ut ossa, nervos &c. corrodit, quandoque etiam gangraenam & sphacelum in intestinis causatur, quo tandem aegrotans morbo succumbat. Deinde mercurialia, ut omnia vehementia, infesta admodum sunt huic aetati propter teneritudinem & imbecillitatem generis nervosi, quod ad spasmos & convulsiones subeundas valde proclive est. Quare Willisius de anima brutorum Cap. IX. de paralysi hortatur, ut omnes, qui cerebro debili laborant aut motibus convulsivis obnoxsi sunt, mercurialibus abstineant: & Glauberus Part. II. Furni philosophici Cap. XXXVIII. pag. 12. valde dissuadet infantibus mercurium dulcem paulo majori dosi dandum, quia debilitatem & membrorum infirmitatem adferat. Et Cl. Dolaeus in Encyclopaedia Cap. 15. de lue venera a mercurio dulci convulsiones & epileptica symptomata in Principe Nassovico observavit; it Cl. Wedelius in Dessert, de mercurio dulci identidem hoc medicamentum insantili aetati ob teneritudinem inimicum judicat. Longe vero magis inunctio mercurialis teneris infantibus adversa est. Qua de re legi meretur in Miscell. Curios. Dec. II. A. IV. Obs. 16. ubi gemelli dimidium annum nati, unguento mercuriali inuncti, eodem die convulsionibus epilepticis prius correpti misere perierunt. §. XIV.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
