# Medicina rationalis systematica. Vol. 2 270

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2, 270. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/270
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/270

Longe vero major noxa ab inunctione mercuriali in corpore impuro & non bene prius praeparato, quam ab in tro sumto mercuriali remedio extimescenda est. Scholion. Innumera certe prostant in medicorum monumentis memoriae consignata exempla, ubi pessime inunctio mercurialis vel ejus suffumigatio cessit & subinde lethifera fuit, sed pauca saltem huc adduxisse suffecerit. Dolaeus Epistol. III. ad Waldschmidium historiam narrat de ulceribus faucium lethalibus, ab unguento mercuriali inductis, quod etiam confirmare videtur Lanzonius in Miscell. Curios. Dec. III. A. 11. Obs. 38. Quin etiam ex improvida inunctione mercurii mortem secutam esse, Hildanus Cent. III. Obs. 92. testatur. Ita quoque Montanus Consil. 62. ab eadem epilepsiam & mortem secutam notavit. Et scitu dignam hic referre licet historiam, quam ante aliqvot annos Berolini notavi, cum pestis in vicinia grassaretur. Civis hujus urbis primarius amuletum, qvod argentum vivum capiebat, praeservationis causa cordis scrobiculo imposuit, quod pedetentim ex poris corii, cui inclusum erat, prosiliens cutis meatibus se insinuavit, ita ut juxta inguina currens mercurius digitis exprimi potuerit. Perquam diu hunc virum inappetentia, virium languor, motus impotentia cum tremore artuum & facie decolorata tenebat, donec tandem praestantissimis remediis ad sanitatem fuerit perductus. Studiosus quoque hic loci tenerioris constitutionis ante annum mercurium ex fracto barometro manibus excepit eumqve diutius in earum volis facta attritione versavit, idqve aliqvoties repetiit; postero die praeter omnium opinionem lipothymiae, qvas artuum tractiones seqvebantur, urgebant, diuque adhaesit artuum imbecillitas faciesqve plane livida ac pallida. Cl. Ramezzini de morbis artificum Cap. II. pag. 27.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
