# Medicina rationalis systematica. Vol. 2 271

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2, 271. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/271
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/271

refert: juvenem inauratorem, postquam per duos menses decubuisset, tandem mortuum esse, qui a fumo mercurii cachecticum habitum primo contraxit, postea facies illi facta est livida & cadaverosa, oculi turgidi, gravis anhelitus, mentis stupor, totius corporis torpor, cui graveolentia ulcera in ore suborta sunt, e quibus sanies teterrimae magna in copia continuo stillabant. Mercurium vero foris illitum majorem noxam creare, ac si intro sumtus fuerit, haec videtur ratio, quod primis in viis ejus vis saepius multum ab occurrentibus humoribus infringatur aut etiam per vomitum aut secessum citius eliminetur; secus accidit, quando salva sua textura sese insinuat poris cutis, cui salinis sordibus immixtus diutius inhaerens facilius vim suam deleteriam cum reliqvis nervosis corporis partibus communicat. Cum tanta symptomatum saevitia minus caute adhibitorum mercurialium usum excipiat, omni utique cura & opera eo enitendum est, ut & individui & morbi & regiminis in usurpando hoc auxilii genere ratio habeatur. Scholion. sanguine vel succis impuPrimo nunquam corporibus infirmis, & qui a praecedente morris abundantibus, senibus, infantibus, excretione vires amisebo, gravi animi motu, vel immodica runt, mercurialia adhibere oportet. Deinde scorbutici, hypochondriaci, arthritici, cachectici maximopere sibi ab horum usu caveant, & ubi genus nervosum spasmis valde lacessitur. Tum si salivatio mercurialis movenda est, tenendae sunt hae observationes. Si plethora est, missione sangninis solvenda, si cruditas in primis viis, corrigentibus & commodis evacuantibus ea est removenda; deinde balneis & decoctis temperatioribus lignorum humores fluxiles reddendi sunt & corpus humectandum. Quod ad rationem victus attinet, omnia, quae salsae & acidae naturae, sunt removenda, vinum vero ex toto circumcidendum. Tandem omne frigus arcere & conclave temperate & aequaliter calidum habere oportet, quo perspiratio libera maneat. Postremo etiam videndum, ne mercurialibus medicamentis salia adsocientur, praesertim quae ad alcalinam vel salis ammoniaci naturam acoedunt, siquidem si haec ipsa invicem in mortario probe triturentur, vel quod pejus est, invicem coquantur, certissime mercuriale alias inHac de re etisons deleteriam induat naturam necesse est am eximium Cl. Wedelit in Dissert. de mercurio dulci in fine extat monitum, quod cum salibus neutris mercurius dulcis non temere fit maritandus, ne turbas majores in corpore excitet & spicula nova redinduat.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
