# Medicina rationalis systematica. Vol. 2 272

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2, CAPUT VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/272
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/272

CAPUT VII. VENENIS SOPORIFERIS. gκσ εα. ἐυ ἐ COporifera graece dicuntur hypnotica, item anodvna fi valentioris sunt indolis, narcotica seu stupefactiva voOcantur, & sunt ea remediorum genera, quae subtili, tetra & naturae inimica exhalatione & motum & sensum solidarum partium modo minuunt, modo plane sistunt. Scholion. In horum numero maxime eminent, quae ex papaveris tota planta in usum medicum recipi solent, & praecipue opium, quod a veteribus papaveris lueryma vel meconium, quod papaveris extractum coctione factum est, vocatur. Ao stupefactiva vero, quae valentioris sunt virtutis, omnia ox mandragora, hyosciamo, solano, stramonio, datura, pertinent. S. II. Stupefactiva & soporifera venenis non sine ratione annumerantur. Stholion. Celeriter enim & exigua mole hocent, paullo vero majori dosi nenecant. Deinde operationes suas praecipue in nobilissimas corporis nostri partes, quibus sensus & motus inest, exserunt. Tum agunt elemento naturae plane infenso, tetro nempe sulphureo vapore, quo fibrarum motricium & sensum & motum minuunt, vel plane etiam auferunt. §. III.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
