# Medicina rationalis systematica. Vol. 2 273

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2, CAPUT VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/273
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/273

Alia operatio est veneni caustici, alia stupefactivi: Illud sale penetrante acerrimo motus praeter naturam auget & spasmis oeconomiae motuum vitalium infensum est: hoc vapore sulphureo motus & sensationes, quae maxime in membranis nerveis vigent, sedat vel sistit, atque ideo & sanguinis circuitum languidiorem & excretiones segniores reddit. Scholion. Corporis humani vita ejusque functionum integritas in ἑυτονία solidorum & fluidorum libero & aequabili motu consistit. Hla fit per moderatam & aequabilem eorum systolen & diastolen, sive constrictionem & dilatationem; hic vero a convenienti sanguinis temperie & quantitate & meatibus apertis oritur. Quodcunque itaque potenter & celeriter ἑυτονίαν illam solidorum destruit, & motum aequabilem fluidorum turbat, id omnibus functionibus corporis animati pervertendis aptum est, & si cum vehementia id fiat, recte venenum dicitur. Cum vero soporifera & narcotica nimium motus sistant, & ἀτονίαν solidis partibus inferant, & sensum imminuant, sanguinisque circulum cum excretionibus languidiorem efficiant, utique naturae admodum infensa existunt. Haud dubia experientia constat, ab opiatis & narcoticis, praesertim immoderatius usurpatis, pulsum languidum, depressum ac parvum fieri, angustam ac difficilem spirationem reddi, soporem & torporem capitis, cum sensuum stupore & mentis saepe alienatione, inferri; denique appetentiam tiam ciborum imminui, alvum adstringi, digestionem elanguescere, & virium notabile enasci decrementum. Scholion. Quae singula quidem symptomata vix alia ex caussa, quam a sanguinis & fluidorum tardiori progressu atque stagnatione in paCum vero fluidorum motus unice a patibus, proveniunt.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
