# Medicina rationalis systematica. Vol. 2 275

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2, CAPUT VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/275
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/275

Sicut omnem remediorum vim & efficaciam primo & proxime ventriculus cum intestinis experitur; ita eo magis id circa validiora, & quae penetrantioris sunt naturae, medicamenta obtinet. Opium vel aliud narcoticum sumtum, quam primum calore & humido dissolui incipit, tetros spargit vapores, quos dum nervosae membranae in poros suscipiunt, fluidum illud a quo earum tonus & motus pendet, protinus amittit suam naturam. Hinc sensatio & motio quoque intestinorum peristaltica languidior fit. Nam si odor graveolens, hystericarum exemplo. naribus susceptus, v. g. ex accensis plumis vel asa foetida, efferos motus in nervoso & membranoso systemate componendi tam praesentem vim habet; sique suaveolens vapor mox vehementibus spasmis universam musculorum rempublicam perverterè potest; quidni etiam narcoticorum tetra exhalatio, fluidum celerrimae activitatis inquinando, motus sistere vel sufflaminare poterit. Celerrima vero est harum, quae in nervos agunt, rerum efficacia, quod mox per universum nervorum systema dispergitur. Opiatum, simulac fuerit assumtum atque adhuc in ventriculo haeret, mox inclinationem ad somnum & dolorum levamen in dissitis etiam partibus infert. Exserunt vero maxime omnium opiata suam efficaciam in nervos, unde in momento atrocitas dolorum qui intestina torquere consuescunt, sese remittit, nausea vero & ciborum fastidium, interdum etiam, ubi satis virium est, vomitio sequitur. §. VII. Agunt etiam potenter narcotica in membranas cerebri, ubi arteriarum, quae tenuissimis tunicis vestitae sunt, elaterem & systolen valde minuendo, sanguinis ibi stagnationes & vasorum capitis distensiones efficiunt, ita ut torporem, somnolentiam, mentem alienatam, insomnia terroris & phantasmatum plena causentur. SchoNeque ullum aliud quid in rerum natura tam celeriter sanum & intelligentem hominem stolidum & stupidum reddere potest, quam narcoticum. De datura res est notissima, de solano furioso ejusque baccis, quod sanos subito maniacos reddat, plures prostant observationes, quae legi possunt apud Matthiolum Comment. in Dioscorid. L. IV. c. 69. item Wierum de praestigiis daemonum lib. III. c. 17. Mercurialem lib. I. de venenis cap.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
