# Medicina rationalis systematica. Vol. 2 277

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2, CAPUT VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/277
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/277

anodynis uti, nisi nimia necessitas urget alienum est. Sunt enim ex vehementibus medicamentis & stomacho alienis. Peiora vero sunt, quae recenset phaenomena Scribonius Largus Composit. 180. cap. 48. Opium potum facit capitis gravitatem. gelationem & livorem artuum fudoresque frigidos manare, praeterea spirationem impedit. mentem soporat, sensus alienat. Trallisnus auioque Lib. III. cap. 5. memorat, quendam solo usu opii vocem & sensum amisisse, ut non potuerit amplius restitui. Neque reticendus est Aetius, qui optime noxas ab opiatis Serm. XII. p. 221. describit, dum ait: Opiata nequaquam offectiones ipsas, in quibus dolores fiunt, curant, verum stuporem & sensus hebepationem membris inducendo quietem quandam doloribus obducunt. Et id ipsum ulterius Lib. IX. pag. 102. idem auctor confirmat; sedant confestim dolores, causam vero inius reservant, & aut paulo post animi deliquium inferunt & moriem, aut diuturnos & indissolubiles affectus reddunt. Ac profecto hi effectus tam celeres & noxii, quos omnis aetatis medici a sumtis somniferis annotarunt, non sunt nihili prorsus habendi, sed potius de principio intus latente valde activo & ad nocendum potente praebent testimonium. Quo magis medici circumspectissime cum hisce remediorum generibus agere dehent. Utut hisce medicamentis multum noxae & periculi subsit, adeo, ut non longe a veneni natura recedant, tamen omni tempore magnum praesidium in anodynis hypnoticis adversus graves praesertim dolores & fluxiones tum antiqui, tum recentiores quaesiverunt. Scholion. Quid enim dulcius & jucundius est, quam a dolorum tormenNn 2 tis atrocibus liberari. Accedit, quod ea saepe dolorum sit indoles, ut, si diutius durent, vires animi & corporis frangendo, morbum alias benignum lethalem efficiant, vel etiam ipsi soli mortem accersant.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
