# Medicina rationalis systematica. Vol. 2 28

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2, HYPOTHESIVM MEDICARVM IN ARTE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/28
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/28

Non propior aut certior ex tanta opinionum difficultate & multitudine, quae premit artem nostram emergendi via invenitur, quam de omnibus prudenter dubitare, neque totum se illis mancipare, sed omnia dogmata ad observationes practicas tanquam ad lydium lapidem examinare ac dispicere, num usum in iis resolvendis & in praxi habeant. Deinde, cum medicina sit summa philosophia, medicus nihil in ejus doctrina, nisi quod clarissime cognitum ac demonstratum fuit, admittere & singulares veritates in ordinem, rationem, connexionem contrahere & ex jam notis ignotas detegere debet. Scholion. Optandum vehementer foret, ut in academiis, ubi prima veritatum fundamenta poni debent, nonnisi optimis praeceptis & pura, nullisque opinionibus vel erroribus contaminata doctrina animi tironum imbuerentur, quia, teste Quintiliano, ea, quae rudibus annis didicimus, pertinacissime haerent, neque facile ex memoria excidunt: sed hoc rarius evenire testatur experientia, quia plures ex iis, qui artem profitentur, sibi dedecori ducunt, ab iis, quae olim parum considerate foverunt, sententiis recedere, easque vel emendare vel prorsus rejicere. Mihi semper hic mos fuit, quem perpetuo etiam aliis commendare soleo, in nullius verba magistri jurare, sed de omnibus prudenter dubitare, aliorumque dogmata expendere, eaque ad observationes practicas tanquam ad cynosuram, quem usum habeant, examinare, meliora retinere eaque postea in certum nexum & ordinem redigere. In quo labore omnes eruditos, qui veritates utilissimas, quae divini quid habent, amant, vitam suam transigere & consenescere debere ego quidem existimo. Denique omnibus, qui praecepta artis nostrae aliis tradere volunt, hujus rei exercitationem commendare soleo. Certissimum enim est, eum, qui sola lectione aut auditu artem medendi comprehendit, non posse aliter eam tradere, quam aliena dicta aut scripta sequendo aut illa referendo instar convallium echus, quae alienas duntaxat voces aut sonitus refert. Sapienter Hippocrates Libr. de Praeceptionibus num.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
