# Medicina rationalis systematica. Vol. 2 284

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2, CAPUT VIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/284
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/284

CAPUT VIII. CETERIS MEDICAMENTIS VIRULEN TAM NATURAM REFERENTIBUS. Raeter supra allata veneni vim habentia medicamenta, Dsunt adhucalia, nocendi virtute instructa, quae improvide ex errore medentium usurpata & gravium symptomatum & mortis saepius caussam praebere possunt. Scholion. Horum in numero & classe sunt cantharides, nux vomica & medicamenta ex metallis, auro, venere & saturno parata, quorum non adeo tutus usus est. Cantharides penetranti caustico sale pollent, quo inflammant& vesicas excitant, atque ideo solidis partibus vim quandam inferunt. Scholion. Acrimoniam salis volatilis, quod ejusmodi insectis inest, satis abundeque inflammatoria & vesicatoria earum vis demonstrat, quam promtissime in cute, si ei applicentur, exserunt. Et praeterea luxuriantem carnem absumunt; nam si emplastrum veficatorium, in globulum redactum, fonticulo, qui ob carnem exsuperantem conglutinari incipit, imponitur, carnis excrescentia statim tollitur, & fluxus ichoris promovetur. §. III. Sal volatile cantharidum causticum, si vel interne vel externe usurpentur, ductus urinarios maxime petere & spasmis corripere solet: unde plerumque ardorem & difficultatem urinae, quandoque etiam mictionem cruentam efficiunt. Scholion.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
