Latin
CAPUT VIII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 286
Unproofread scanNot analysed yet
Konig exempla adfert febre maligna laborantium, deliriis, vigiliis &inquietudine adflictorum, quibus adplicata vesicatoria intensissimos dolores, ardores summos, ac si pars aetneo igne torreretur, &capitis incendium cum convulsionibus epilepticis funestis concitarunt, id quod etiam Thonerus lib. 1. Obs. XX. variis exemplis confirmat. Et Baglivus pag. 68. phreneticis valde pernicialia vesicatoria esse scribit, quia omnes iis usi in pejus ruebant &maxima ex parte convulsi moriebantur. Gerbardus Columba de febre pestilenti diffuadet ea in tenellis hac febre laborantibus, ne ob dolorem ansam convulsionibus dent. Horum quoque usum valde noxium in variolis deprehendit, quia non multo post secutae sunt convulsiones, diibio procul ob dolorem, quem excitant, praesertim quando eo tempore adhibentur, quo ardentissimus in exulceratione manuum dolor urget, ex quo certe, mea quidem sententia, juvenes sensibilioris texturae, praesertim si confluentes sunt, moriuntur, eo quod atrocissimus ille dolor membranas cerebri in consensum rapiendo, mox delirium &convulsiones suscitat. Quamvis cantharides virulento quodam &saepius cum noxa agant principio, tamen in febribus continuis, etiam malignis, ubi pulsus sunt languidi, sopor &torpor capitis urget, &petechiae, variolae, morbilli, purpura, podagra, erysipelas retrocedunt, non sine emolumento vesicatoria ex cantharidibus nuchae &carpis manuum imponi, observationes practicae testatum faciunt. Schol. Mercurialis inter alia auxilia vesicantia in peste ut praestantissima Libr. de peste Cap. 26. commendat, &Gerhardus Columba eabrachiis adplicata in retrocessione morbillorum &variolarum magni facit. Cl. Waldschmidius in Miscell. Curios. Dec. I. A. 11. Obs. 214. scribit: Nunquam me fefellit vesicatoriorum usus in morbis malignis.