Latin
CAPUT VIII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 288
Unproofread scanNot analysed yet
Quum canibus nuces vomicae oblatae brevi temporis intervallo omnis generis musculos &artus, neque minus diaphragma atque ventriculum &intestina in vehementes convulsivas tractiones &constrictiones conjiciant, quas post subita mors sequitur, recte ideo concluditur, eas non sine periculo in usum, praesertim si is promiscuus fuerit, esse vocandas. Scholion. Experimenta illa, quae cum nuce vomica in canibus Cl. Wepferus perfecit in Libr. ejus de cicuta aquat. Cap. XIII. pag. 194. &seqq. pulchra sunt &lectu utilissima. Atque horrendas convulsiones tam in internis, quam externis partibus nervoso membranosis eas concitasse animadvertimus. Quanquam vero nonnulli ex medicis hoc simplex animalibus, non vero humano corpori infestum esse contendant, ego tamen minime hisce ex toto adsentiri possum; nam legimus apud Matthiolum, pauca nucis vomicae quantitate mulierem jam senescentem esse extinctam. Et ipse novi exemplum, ubi puellae decem annorum ad pertinacem vincendam quartanam grana 15. nucis vomicae duabus vicibus propinata fuerunt, quae brevi post summis anxietatibus praecedentibus &ad vomendum conatibus extincta est; quo magis apparet, quam periculosa sint ejusmodi experimenta, sine ratione &cautione instituta, ubi utique satius est cum Cesso nullum ejusmodi experimentum tentare, ne medicus occidisse, nisi servasset, videatur. Quamvis sit venenum summe activum, vehementer genus nervosum convellens nux vomica, tamen ut aliis venenis, ita etiam huic non omnis laus &virtus detrahenda est, &non modo verisimile est, sed &ipse usus docet, in morbis languidis, ubi natura ad motum &ad excretiones quasi est excitanda, alexipharmacis aliis hoc medicamentum mixtum non leve auxilium ferre posse. SchoIn hac re maxime observatio Fullopii me confirmat, qui in Tract. de tumoribus praeternaturalibus Cap. 27.