Latin
CAPUT IX
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 296
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT IX. REBUS VENENATIS IN AERE, INTERQUE ESCULENTA ET POTULENTA REPE RIUNDIS. icut aër fluidum est &menstruum ac vehiculum universale, quod omnis generis effluvia &exhalationes Oex corporibus extrahit &in se recipit: ita etiam subinde noxias &naturae humanae infensas detinet exhalationes, quae spirando intus haustae in summam perniciem hominem conjiciunt. SchoAërem corpus esse fluidum, elasticum, materia aetherea, quae caloris fons &causa est, repletum, &quod inter sua interstitia copiosos vapores &exhalationes recipere possit, nemo ignorat, nisi qui plane rerum physicarum sit expers.